- PRANSUS paratus
- PRANSUS paratusProverbialis locutio, quae quid indigitet, discimus ex Statio, Thebaid. l. 8. v. 169.—— mensas alimentaque belloDebita. —— ——Nempe cibis largius sumptis fessorum corporum vires reparare soliti sunt milites, et novis sic belli laboribus praeparabantur: quod receptum olim ubique discrimine insigniori imminente. Curtius, l. 3. c. 8. Coeterum, ut solet, cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. —— Itaque corpora milites curare iussit, ac perinde terttâ vigiliâ instructos et armatos esse. Hoc est, pransi parati adessent. Petronius SAtyr. Haec locutus gladiô latus cingor, et ne infirmitas militiam perderet, cibis excito vires largioribus. Ad quem locum vide Bourdelotii Scholia, ubi aliquot loca Homeri eam in rem laudat. Qualis inter alia ille versus apud Athen. l. 1. c. 10.Οἱ δ᾿ ἄρα δεῖπνον ἕλοντ᾿, ἀπὸ δ᾿ αὐτοῦ θαρήςςοντο.Vide quoque Diodor. Sic. l. 11. ubi de Leonida et nobilissimis Spartanis. A militibus morem mutuo sumpsêre alii, ut de Senatu Romano, cuius ipse pars fuit, scribit Dio Cassius, l. 73. laudatus Casp. Barthio Animadvers. ad Papinium Statium d. l. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.